

Liber Deuteronomii*
Caput 23: Versus 7
Non abominaberis Idumaeum.Idumaeus sanguineus vel terrenus carnem[cujus est terrena materia]significat: Aegyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi praebere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Aegyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenae fuimus; anima enim, quae coelestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus:Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino[II Cor. 5.].Qui nati fuerint ex eis,etc., id est paulatim fient spirituales.Per Idumaeum et Aegyptium significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Aegyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia saecularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.